monumenta.ch > Cassiodorus > 66 > Exodus, 14 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 56 > Ioannes, 1 > bmv294.15 > Regum II, 6 > 19 > 11 > DE NOMINIBUS. > sectio > Ecclesiasticus, 12 > Actus, 10 > 14 > 20 > bmv294.28 > 19 > 29 > 9 > 141 > 16 > 82
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXXI <<<     >>> in Psalmum LXXXIII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXXII

1 Canticum psalmi Asaph.
2 Cantici psalmi significantiam in praefatione posuimus, et per titulos, ubi locus exegit, frequenter ediximus: quoniam nominum istorum virtus ad illum nos intellectum trahit, ut in rebus actualibus ad divinam contemplationem animos iugiter erigamus. Asaph vero congregationem Latina lingua resonare non dubium est. Sed iste Asaph, quoties in medium deducitur, sicut iam diximus, non est auctor ipse carminis, sed propter nominis sui significationem virtutesque psalmorum apte titulis est appositus.
3 Divisio psalmi.
4 Asaph, qui multa iam in superioribus psalmis de Domini incarnatione praedixerat, nunc in primo membro de adventu eius secundo dicturus est: expetens ut quoniam in fine saeculi inimici eius per Antichristum nimis erigendi sunt, ipsius cito debeat venire iudicium: ne gravissimi hostis diuturna licentia cunctam vastare possit Ecclesiam. Secundo membro in eos per similitudines quasdam nominum supplicat vindicari, correctionis voto, non maledictionis instinctu
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Deus, quis similis erit tibi? Ne taceas, neque compescaris, Deus. Haec figura dicitur epanalepsis, id est verbi in principio versus positi, et in eiusdem fine repetitio. Considerandum est quid sibi velit istud initium, quoniam summa brevitate magnarum rerum sacramenta concludit. Quis enim similis erit illi qui coelum et terram, vel cuncta quae in eis sunt, momentanea celeritate perfecit? Nam licet Dominus Christus, qui inter Iudaeos conversatus est, a perfidis hominibus tantummodo creditus est esse simillimus, in tantum ut eum et flagellis caederent, et sententiae pravitate damnarent, iste tamen vir egregius qui Christum potentiae suae magnitudine contuebatur, merito nullum ei similem esse profitetur, qui carnis veritate vestitus, divinitatis suae iura non minuit: sed cum Patre semper manens, nobiscum habitare dignatus est. Veraciter ergo positum est: Quis similis erit tibi? Sequitur, Ne taceas, neque compescaris, Deus. Hic iam potentia illa futuri declaratur adventus, quando nec tacet qui iudicat, nec compescitur qui virtutis suae manifestatione declaratur. Talia enim in primo adventu non fuisse manifestum est, quando Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum [Isai. LIII, 7]. Compescuit etiam virtutem suam, quando se passus est quasi reum teneri, et Pontio Pilato sine aliqua reluctatione contradi. Ista enim in futura iudicatione cessabunt, ubi potentia divinitatis elucescet.
7 (Vers. 2.) Quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. Singula singulis reddit. Nam contra illud quod ait, Ne taceas, subiungit, Quoniam ecce inimici tui sonuerunt; contra illud autem quod dixit, neque compescaris, causam reddit, et qui oderunt te extulerunt caput. Sed hoc totum ad Antichristi magis tempora competenter aptatur, quando inimici Domini tumultuosis seditionibus insonabunt. Et bene non posuit, locuti sunt, sed sonuerunt; ut eis hominum merito negarentur verba, qui voces rationabiles non habebant. Intende etiam quod plurali numero dixit, qui oderunt; et sequitur, extulerunt caput, dum capita dicere potuisset: sed omnibus insanis unum est caput Antichristus. Quod ideo dicit elatum, quia multa potestate gloriabitur, ut se etiam deum dicere praesumat excelsum.
8 (Vers. 3.) In plebem tuam astute cogitaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos. Risoria potius quam dolenda conquestio, contra plebem Domini cogitasse perituros, et astuta falsitate, id est dolosa voluntate nisos esse decipere, quos probantur veritatis studia communire. Sed ut amplius eorum levitas exponeretur, addidit: Adversus sanctos tuos; ut non solum mediocribus dolum, verum etiam ipsis quodammodo coelestibus viris inferre conarentur exitium.
9 Vers. 4. Dixerunt: Venite, disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel amplius. Refert inania verba dementium, quae merito superius sonuisse posuit quam locutos Hac enim intentione facienda est Antichristi persecutio illa saevissima, ut Christianum nomen de orbe terrarum quasi malum aliquod funditus abrogetur: nescientes quia dum servos Christi necare cupiunt, sanctorum numerum assidua persecutione complebunt. De gente autem quod posuit numero singulari, significat populum Christianum; nam quamvis de multis gentibus doceatur esse collectus, merito gens dicitur una, quae de uno fonte baptismatis noscitur esse procreata. Sive ille persecutor unam gentem dicere potuit, quos in unam voluntatem sociatos esse cognovit. Seu per figuram exallage potest accipi, id est per mutationem, quando pro numero plurali ponitur singularis.
10 (Vers. 5.) Quoniam cogitaverunt consensum in unum: adversum te testamentum disposuerunt. Testamentum in divinis Scripturis non solum dicitur mortuorum, sed etiam pactum inter vivos habitum: quoniam mentes paciscentium interveniens Scriptura testatur. Sic enim Laban et Iacob fecisse legimus testamentum [Gen. XXXI, 44], dum aliqua inter se vivi pepigisse doceantur. Pactum enim quodammodo et perditi fecisse dicuntur, quando adunato studio persequuntur eos qui ab eorum errore dissentiunt. Et inspice quoniam dicendo, contra te, adversariis fecit invidiam. Quod argumenti genus oratores ad sua studia transferentes, animos iudicum soliti sunt omnimodis commovere.
11 (Vers. 6.) Tabernacula Idumaeorum, et Ismahelitum [ms. A., F., Ismahelitae].
12 (Vers. 7.) Moab, et Agareni, Gebal, et Ammon, et Amalec: et alienigenae cum habitantibus Tyrum.
13 (Vers. 8.) Etenim Assur simul venit cum illis: facti sunt in susceptionem filiis Lot. Enumeratio istorum nominum quam hi tres versus amplectuntur, Christi declarat inimicos, quorum significationes aperiamus, ut omnia temporibus Antichristi congruere videantur. Idumaei interpretantur vel sanguinei vel terreni; Ismahelitae obedientes mundo, non Domino; Moab ex patre, quod tali modo significat peccatorem, ut ad patrem Adam eius inobedientia referatur; Agareni, id est advenae; Gebal, vallis vana; Ammon, populus turbidus; Amalech populus lingens, id est fallaciter blandiens; Tyrus angustia; Assur pro ipso diabolo positus est, qui revera simul cum eis venit ad oppugnationem fidelium; Lot declinans interpretatur; unde merito tale nomen in fine positum est, ac si diceret: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum [Psal. XIII, 3]. Haec enim turba perditorum quae sub Antichristo congreganda est, allusione talium nominum evidenter expressa est, ut merito tot malorum vocabula in illa intelligeres plebe congesta. Meminisse autem debemus hos versus per figuram polysyntheton fuisse decursos; quos si sollicite relegas, reperies eos multis coniunctionibus esse copulatos.
14 (Vers. 9.) Fac illis sicut Madian, et Sisarae; sicut Iabin in torrente Cisson.
15 (Vers. 10.) Disperierunt in Endor; facti sunt sicut stercus terrae. Venit ad secundam partem, ubi prophetiae spiritu eis retribui deprecatur secundum ordinem futurorum. Et quia superius mores eorum per nomina collecta descripserat, nunc quoque retributiones eis per similitudines gentium fieri deprecatur, quas Israeliticus populus, Domino iuvante, superavit. Madian interpretatur declinans iudicium; Sisara, gaudii exclusio; Iabin, sapiens, sed iste mundanus; de quo Apostolus ait: Ubi sapiens, ubi scriba [I Cor. I, 20]? Qui omnes in torrente Cisson, et in Endor fonte perierunt. Factique sunt ut stercus terrae, dum cadavera eorum corporali putredine solverentur; sicut legitur: Terra es et in terram ibis [Gen. III, 19]. His igitur qui in sua pertinacia mansuri sunt, similis optatur occasus: quia sicut illi contra Israeliticum populum, ita isti bellabunt contra fidelissimos illius temporis, utique Christianos.
16 (Vers. 11.) Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana, omnes principes eorum. In eisdem enumerationibus perseverat, ubi sola nominum explanatio necessaria est. Caeterum ad quas causas posita sunt, proxime nos dixisse retinemus. Oreb siccitas interpretatur; Zeb, lupus, et Zebee victima; Salmana autem umbra commotionis. Haec omnia exercitui optat Antichristi, qui nulla conversione salvandi sunt, quorum in ipsis quoque nominibus tenebrosis detestabilis iam eorum sentitur interitus. Quod genus locutionis proprium dicimus esse Scripturarum divinarum, ut per interpretationes nominum virtutes possimus sentire dictorum.
17 (Vers. 12.) Qui dixerunt: Haereditate possideamus nobis sanctuarium Dei. Ipsum est quod et superius dixerat: Venite et disperdamus eos de gente, et non memorabitur nomen Israel amplius. Hic enim principes malorum consiliorum significantur auctores. Haereditate possideamus, contra illud ponitur, quia Domini dicitur haereditas; ut illi magis haereditatem invadere niterentur, quam iure sibi Dominus vindicavit. Sed quae sit ista haereditas consequenter exponitur, sanctuarium Dei, id est populus Christianus; de quo Apostolus ait: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos [I Cor. III, 17].
18 (Vers. 13.) Deus meus, pone illos ut rotam; et sicut stipulam ante faciem venti.
19 (Vers. 14.) Sicut ignem qui comburit silvas; velut flamma comburens montes. Hos duos versus propter similitudinem rerum iunximus, in quibus multiplices calamitates praedicuntur incredulis. Impii enim dum in mala cogitatione volvuntur, rotis fiunt similes, quae posterioribus elevatis anteriora sua transmittere videntur ad tergum; nec quidquam proficiunt, dum suis rotationibus atteruntur. Sequitur secunda comparatio, ut levitas peccantium quasi vento meabili transferatur, et huc atque illuc volitans incerta semper voluntate moveatur. Venti autem facies praesentia ipsius venti ponitur; non enim nobis ventus aliqua figuratione praenotatur, sed corporeum in hoc tantum sentimus, quod eius impetu et transcursionibus verberamur. Ignem quoque et flammam posuit iudicii tempus, quando et silvae densissimae peccatorum, et montes superbiae cremabuntur.
20 (Vers. 15.) Ita persequeris eos in tempestate tua, et in ira tua conturbabis eos. Ita persequeris eos, respicit ad illa quae superius dixit; ut sic debeant exterminari, quemadmodum comparationes antefatae commemorant. Adducuntur aliae similitudines, in tempestate tua, et in ira tua conturbabis eos. In tempestate tua, id est iudicii tempore, quod tempestati merito comparatur: primum, quia improvisum est; deinde, quod subito fragore conturbat, et locum tollit consilio repentina periculi magnitudo. Tempestas enim imbrium, aeris est quaedam concitata seditio, in qua vehementer terremur, dum aquarum nimietate vexamur. Sequitur, et in ira tua conturbabis eos. Saepe iam diximus iram Divinitati non posse congruere, sed ab hominibus tractum est, qui quando sceleratos iudicant, fervore animi commoventur; nec aliter ad damnandum homines veniunt, nisi de commissis eorum criminibus excitentur.
21 (Vers. 16.) Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine. Hactenus futuras poenas illis peccatoribus prophetavit, qui in suis remanserunt sceleribus pertinaces; nunc ad illos convertitur qui sunt Domino praestante credituri. Nam illorum facies impletur ignominia, qui peccatorum suorum non invenerint laudatores; sed potius eis in praesenti reputatur, quod in mala actione gesserunt. Istos plerumque opprobrium corrigit, dum se viderint a generalitate culpari.
22 (Vers. 17.) Confundantur et conturbentur in saeculum saeculi; et revereantur et pereant. Redit iterum ad pertinaces, qui Dei munera non habebunt. Possunt enim aliqui in hoc saeculo salutariter confundi et erubescere, quando conversionis dona percipiunt. Confunduntur autem et conturbantur in saeculum saeculi, qui aeterna ultione damnandi sunt. Sequitur, et revereantur et pereant. Ipse sensus est quem superius dixit: quia ibi reverendo non proficiunt, sed pereunt qui ad aeternum supplicium destinantur.
23 Vers. 18. Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra. Cognoscant ad genus respicit utrumque peccantium, sive qui obstinatione sua perituri sunt, sive qui adhibita satisfactione liberantur. Omnes enim cognoscunt omnipotentiam Domini, quia ipse est solus Altissimus, dum ipsum cognoverint et conversis parcere, et obduratos aeterna ultione damnare.
24 Conclusio psalmi.
25 Meminerimus hunc Asaph non frustra undecim psalmis superioribus introductum, ut corda durissima Iudaeorum frequenti Synagogae ipsius voce verberata mollescerent, crescerentque vel ipsi nomini cui videbantur esse devoti. Quapropter adest cura praedicantium, si sibi non impediat obstinatio perditorum. Omnia de Domini incarnatione perfecta, omnia de gentium credulitate manifesta sunt. Iudicii tempus restat, quod omnes generaliter sustinemus; sed antea oportet credere, ne ibi possit impios ultio praedicta damnare.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXXI <<<     >>> in Psalmum LXXXIII
monumenta.ch > Cassiodorus > 66 > Exodus, 14 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 56 > Ioannes, 1 > bmv294.15 > Regum II, 6 > 19 > 11 > DE NOMINIBUS. > sectio > Ecclesiasticus, 12 > Actus, 10 > 14 > 20 > bmv294.28 > 19 > 29 > 9 > 141 > 16 > 82